Regest

Datum 1226 Suche DWUD Suche Portal Datum Bestand: früher | später
(acta sunt hec anno incarnationis millesiomo CC°XXVI)
Titel/Regest Schlichtung eines Streites zwischen Kloster Clarholz und dem Ritter Hermann von Sconowe wegen einer Mühle in Gimbte.
Text R(eimboldus) maior prepositus, H(ermannus) maicor decanus totumque canonicorum in Monasterio capitulum universis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus salutem et omne bonum. Cum quietis et pacis gracia religiosis et in servitia Christi iuratis maxime sit necessaria, ne per inquietudinis aut molestiarum inpedimenta in spirituali tepescant milicia, non minimum nobis ex hoc novimus accrescere meritum, si religiosorum ecclesiis, in quibus Deo servire possint, aliquot presterimus consilium vel auxilium. Quia igitur inter Clarholtensem ecclesiam et Hermannum militem de Sconowe nostre ministerialem ecclesie diuturna et utrique parti satis molesta fuit lis et contentio, eodem H. conquerente, quod molendinum in Gymmethe Clarholtensi pertinens ecclesie molendinum suum prope Sconowe situm submersionis inpedimento dampnificaret, ecclesia vero suum molendinum excusationis remedio defendente, tandem intervenientibus viris honestis et discretis talis inter partes ordinata est compositio: Clarholtensis ecclesia contulit iam dicto H. et Methyldi uxori eius et filiis ipsorum fraternitatem in omnibus benefactis suis et septem marcas denariorum, ea conditione et pacto, ne de cetero ab eodem H., uxore et heredibus aliqua de causa idem molendinum impetatur sive quod in edificiis deponatur aut aliqua succisione vel mersione humilietur, sed ut in eodem statu et modo, in quo nunc est, per omnia esse permittatur. Hermannus itaque et sui heredes et amici sana fide promiserunt, quod nec ipse nec filii vel heredes sui de cetero dictum molendinum aliqua de causa impetent et quod compositionem prescriptam ratam in perpetuum habebunt. Ut itaque Clarholtensis ecclesia suum molendinum quiete possideat et talis compositio rata et inconvulsa permaneat, ideo presentem paginam concribi et sigilli nostro fecimus muniri. Testes huius rei sunt totum capitulum nostrum, Bernardus Cappenbergensis canonicus, Henricus sacerdos, hospitalis magister infirmorum, Lutbertus custos canonicus ad sanctum Martinum; Lutbertus de Beveren miles, Bernardus miles de Suthbeke; Gerhardus Stevenich, Lodewicus et Ecbertus burgenses in Monasterio. Acta sunt hec anno incarnationis millesiomo CC°XXVI.
Archiv   Inventare der nichtstaatlichen Archive Westfalens (INA), Alte Folge (AF)]
Bestand   Bd. 3, Heft 1: Kreis Büren |   alle Regesten
Signatur 6
Benutzungsort LWL-Archivamt für Westfalen
Formalbeschreibung Sehr zerstörte Abschrift im Clarholzer Kopiar 13. Jh. mit Überschrift: De molendino in Gymmethe
Literatur INA Bd. 3, Heft 1: Kreis Büren
INA Bd. Bd. 3, Heft 1
Projekt   Digitale Westfälische Urkunden-Datenbank (DWUD)
Systematik
Typ1.3   Einzelquelle (in Volltext/Regestenform)
Zeit2.15   1200-1249
Ort3.7.3   Greven, Stadt
Sachgebiet9.4   Konsum, Nahrung
Datum Aufnahme 2010-04-07
Datum Änderung 2015-01-23
Aufrufe gesamt 6975
Aufrufe im Monat 1921